ΕΝΟΤΗΤΑ 47-LECTIO XLVII: Ο ΑΥΓΟΥΣΤΟΣ ΚΑΙ Η ΦΙΛΑΡΕΣΚΕΙΑ ΤΗΣ ΚΟΡΗΣ ΤΟΥ ΙΟΥΛΙΑΣ
ΛΑΤΙΝΙΚΑ Γ’ΛΥΚΕΙΟΥ
Iulia, Augusti filia, mature habere coeperat canos, quos legere secrete solebat. Hac re audita Augustus voluit filiam deterrere quominus id faceret. Eo consilio aliquando repente intervenit oppressitque ornatrices. Etsi super vestem earum deprehendit canos, tamen Augustus dissimulavit eos vidisse et aliis sermonibus tempus extraxit, donec induxit mentionem aetatis. Tum interrogavit filiam, utrum post aliquot annos cana esse mallet an calva. Cum illa respondisset «ego, pater, cana esse malo», mendacium illi pater obiecit: «Non dubito quin calva esse nolis. Quid ergo non times ne istae te calvam faciant?»
DOWNLOAD
Πηγή: Ψηφιακά Εκπαιδευτικά Βοηθήματα Υπουργείου Παιδείας
Άδεια διανομής: Creative Commons