ΕΝΟΤΗΤΑ 46-LECTIO ΧLVI: ΤΟ ΓΕΝΙΚΟ ΣΥΜΦΕΡΟΝ ΜΠΑΙΝΕΙ ΠΡΙΝ ΑΠΟ ΤΟ ΑΤΟΜΙΚΟ
ΛΑΤΙΝΙΚΑ Γ’ΛΥΚΕΙΟΥ
Philosophi mundum censent regi numine deοrum; eum esse putant quasi communem urbem et civitatem hominum et deorum, et unum quemque nostrum eius mundi esse partem; ex quo illud natura consequitur, ut communem utilitatem nostrae anteponamus. Ut enim leges omnium salutem singulorum saluti anteponunt, sic vir bonus et sapiens et legibus parens consulit utilitati omnium plus quam unius alicuius aut suae. Nec magis vituperandus est proditor patriae quam proditor communis utilitatis, aut communis salutis desertor propter suam utilitatem et salutem. Ex quo fit, ut laudandus is sit, qui pro re publica cadat, quod decet cariorem nobis esse patriam quam nosmet ipsos.
DOWNLOAD
Πηγή: Ψηφιακά Εκπαιδευτικά Βοηθήματα Υπουργείου Παιδείας
Άδεια διανομής: Creative Commons