ΛΑΤΙΝΙΚΑ Γ'ΛΥΚΕΙΟΥ: ΕΝΟΤΗΤΑ 44ΕΝΟΤΗΤΑ 44-LECTIO XLIV: Η ΖΩΗ ΤΩΝ ΤΥΡΑΝΝΩΝ

ΛΑΤΙΝΙΚΑ Γ’ΛΥΚΕΙΟΥ

Haec est tyrannorum vita, in qua nulla fides, nulla caritas, nulla fiducia benevolentiae stabilis esse potest: tyrannis omnia semper suspecta atque sollicita sunt; nullus locus amicitiae eis est. Nescio enim quis possit diligere eum, quem metuat, aut eum, a quo se metui putet. Coluntur tamen simulatione dumtaxat ad tempus. Quodsi forte, ut fit plerumque, ceciderunt, tum intellegitur, quam fuerint inopes amicorum. Hoc est quod Tarquinium dixisse ferunt exulantem:«Tum intellexi, quos fidos amicos habuissem, quos infidos, cum iam neutris gratiam referre poteram».

DOWNLOAD

 

Πηγή: Ψηφιακά Εκπαιδευτικά Βοηθήματα Υπουργείου Παιδείας

Άδεια διανομής: Creative Commons