ΕΝΟΤΗΤΑ 43-LECTIO ΧLIII: Η ΟΡΓΗ ΤΗΣ ΜΑΝΑΣ

ΛΑΤΙΝΙΚΑ Γ’ΛΥΚΕΙΟΥ

Num ad hostem veni et captiva in castris tuis sum? In hoc me longa vita et infelix senecta traxit, ut primum exsulem deinde hostem te viderem? Qui potuisti populari hanc terram, quae te genuit atque aluit? Non tibi ingredienti fines patriae ira cecidit? Quamvis infesto et minaci animo perveneras, cur, cum in conspectu Roma fuit, tibi non succurrit: «intra illa moenia domus ac penates mei sunt, mater coniunx liberique»? Ergo ego nisi peperissem, Roma non oppugnaretur; nisi filium haberem, libera in libera patria mortua essem. Ego nihil iam pati possum nec diu miserrima futura sum: at contra hos, si pergis, aut immatura mors aut longa servitus manet.

DOWNLOAD

 

ΠΗΓΗ: Ψηφιακά Εκπαιδευτικά Βοηθήματα

 ΑΔΕΙΑ ΧΡΗΣΗΣ: Creative Commons