ΕΝΟΤΗΤΑ 42: LECTIO XLII

Ο ΚΙΚΕΡΩΝΑΣ ΚΑΙ Η ΣΥΝΩΜΟΣΙΑ ΤΟΥ ΚΑΤΙΛΙΝΑ

Nonnulli sunt in hoc ordine, qui aut ea, quae imminent, non videant, aut ea, quae vident, dissimulent: qui spem Catilinae mollibus sententiis aluerunt coniurationemque nascentem non credendo confirmaverunt; quorum auctoritatem secuti multi, non solum improbi verum etiam imperiti, si in hunc animadvertissem, crudeliter et regie id factum esse dicerent. Nunc intellego, si iste in Manliana castra pervenerit, quo intendit, neminem tam stultum fore, qui non videat coniurationem esse factam, neminem tam improbum, qui non fateatur.

DOWNLOAD

 

ΠΗΓΗ: Ψηφιακά Εκπαιδευτικά Βοηθήματα

 ΑΔΕΙΑ ΧΡΗΣΗΣ: Creative Commons