ΕΝΟΤΗΤΑ 41-LECTIO XLI

ΜΙΛΑ ΓΙΑ ΝΑ ΣΕ ΚΑΤΑΛΑΒΑΙΝΟΥΝ, ΟΧΙ ΓΙΑ ΝΑ ΜΙΛΑΣ

Curius et Fabricius, antiquissimi viri, et his antiquiores Horatii plane ac dilucide cum suis locuti sunt; non Sicanorum aut Pelasgorum, qui primi coluisse Italiam dicuntur, sed aetatis suae verbis utebantur. Tu autem, proinde quasi cum matre Evandri nunc loquaris, sermone abhinc multis annis iam obsoleto uteris, quod neminem scire atque intellegere vis, quae dicas. Quin, homo inepte, taces, ut consequaris, quod vis? Sed antiquitatem tibi placere dicis, quod honesta et bona et modesta sit. Sic ergo vive, ut viri antiqui, sed sic loquere, ut viri aetatis nostrae; atque id quod a C. Caesare scriptum est, habe semper in memoria et in pectore: «tamquam scopulum, sic fugias verbum insolens atque inauditum».

DOWNLOAD

 

ΠΗΓΗ: Ψηφιακά Εκπαιδευτικά Βοηθήματα

 ΑΔΕΙΑ ΧΡΗΣΗΣ: Creative Commons