ΛΑΤΙΝΙΚΑ Γ'ΛΥΚΕΙΟΥ: ΕΝΟΤΗΤΑ 49ΕΝΟΤΗΤΑ 49: LECTIO XLIX – Η ΠΟΡΚΙΑ ΚΑΙ Ο ΒΡΟΥΤΟΣ

ΛΑΤΙΝΙΚΑ Γ’ΛΥΚΕΙΟΥ

Porcia, Bruti uxor, cum viri sui consilium de interficiendo Caesare cognovisset, cultellum tonsorium quasi unguium resecandorum causa poposcit eoque velut forte elapso se vulneravit. Clamore deinde ancillarum in cubiculum vocatus Brutus ad eam obiurgandam venit, quod tonsoris praeripuisset officium. Cui secreto Porcia «non est hoc» inquit «temerarium factum meum, sed certissimum indicium amoris mei erga te tale consilium molientem: experiri enim volui, quam aequo animo me ferro essem interemptura, si tibi consilium non ex sententia cessisset».

Λήψη αρχείου

 

Πηγή: Ψηφιακά Εκπαιδευτικά Βοηθήματα Υπουργείου Παιδείας

Άδεια διανομής: Creative Commons